Boyle WorkdiariesWorkdiary 40Page 2 of 2
zoom inzoom outrestorefirstn/apreviousn/anotesimagediplomatic

Loading Image

[Integral marginalia:]
[Retrospective marginalia:]
Tbd

Jaspis virens Stomachum adhæsu, ventrisque os adjuvat. Nonnulli quoque Annulis inserunt, scalpuntque in eo Draconem radios habentem: velut Rex Nechepsos memoriæ prodidit in 16 libro. Sane hujus ego quoque Lapidis abunde periculum feci. Torquem enim ex hujusmodi Lapillis confectum a Collo suspendi, ita ut Lapides os ventris contingerent. Apparebant autem nihilo minus prodesse, etiamsi Sculpturam non haberent quam scripsit Nechepseos. Porro Lapidem Omphalitem vir fide dignus revera jurare morsos a vipera suspensum retulit.

[Integral marginalia:]
[Retrospective marginalia:]
Tbd

De Vita <igitur ac>replacing 'et' Morte, et iis pene omnibus quæ huic Considerationi affinia sunt, dictum est. De Sanitate verò Morbosque non solum Medici sed et Physici est Causas quadantenus referre. Quatenus verò Hi differunt, et quatenus diversa contemplentur Ignorare non convenit. Equidem quòd confinis sit quadantenus hæc Medici Physicique Tractatio, et res ipsa testatur. Nam et Medici, quicunque paulè elegantiores ac diligentiores sunt de Natura dicunt, et Artis suæ Prinicpia inde sumere dignantur: et Physici omnes fere, quicunque Concinnitatis aliquid habent, tractationem Naturæ usque ad Medicinam persequuntur.